wtorek, 7 kwietnia 2015

De duobus certaminibus Europaeorum

Modo in situ interretiali, quem Nemo Oudeis – Americanus Floridensis – curat, legi eius iocosam aestimationem certaminis Eurovisionis:
Iocosam atque aculeatam, nam cum dicit "Singulis annis Americani summo studio exspectant summum certamen elegantiarum, quod Eurovisio dicitur: nam inde discimus quid sit elegans, quid urbanum, quid in pretio habendum", non possum credere eum serio istud festum plebei gustus putare aliquid cum elegantia commercii habere..
Utcumque res sese habent, iucunde est mihi, Europaeo novo – nam usque 1989 annum non in Europa, sed in continente, cui nomen Sovietia, vitam, una cum aliis Polonis, Bulgaris, Bohemis etc., degebam – noscere quomodo res Europaeas videant non-Europaei, imprimis US-Americani, qui bis (1918, 1945) Europam servaverunt cum nos in rebus nostris nimis intricatis haereremus.
Cum legerem symbolam Neminis, in mentem mihi venit memoria amicae ac fututricis meae Americanae, nomine Melissa, quacum una habitabamus Moscoviae annos 1995-96. Tunc, memini, certamen Europae pedifolii agebatur – res, quae mihi tanti plus minusve momenti est ut ipsa Eurovisio, sed cum Melissam introducere volui in sacram Europaeis disciplinam pedifolii, decrevi me una cum ea nonnulla certamina in televisione spectaturum.
Iam omnino non memini, ubi gentium certamen haberetur, neque quis victorem evaserit (Germani?), sed duas observationes Melissae, quae antea nihil fere de pedifolle Europaeo (Anglice soccer) sciverat bene memoria teneo. Quae sunt:
1) certamina haec similia ei videbantur pugnis mediaevalibus equitum, cum hymnis in intio cantatis etc. (haec opinio auri meae novo-Europaeae certe placebat)
2) in America talia certamina nullo modo civibus placitum iri.
- Cur? – rogavi aliquantulum stupefactus.
- Nam id fieri apus nos non posse, ut spectatores per sesquihoram certamen spectent at res sine ullo effectu finiatur.  
Recte dixit! Saepe enim fit ut certaminis pedifolii effectum esse 0:0, aut 1:1, aut 2:2 (pessimum esse certe primum horum, nam neque victor evadat, neque ullus singulus ictus portam intret.
In disciplinis follicis Americanorum id numquam fit. In pedifolio Americano (Ang. football) effectus certaminum sunt ex. gr. 31:17, 24:20, 26:10, in bascaudarum lusu etiam maiores. 
Quod Melissa chrysostoma commentata est verbis:
Vos, Europaei, ludum initialem amatis, nos ipsam fututionem.
Cui sententiae tamen ipsa, sui actu et habitu, valde contradicebat, nam ambo Amoris stadia ei sine dubio placebant.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz