wtorek, 27 czerwca 2017

Lenin Stalinque semper vivi

Ex pueritia memini phrasis a regimine communistico interdum divulgatae: Lenin semper-vivens!, i.e. corpore mortuus, sed ideas eius semper esse victuras ac deinde totum mundum devincturas. Phrasis tam stupida omnibus videbatur, ne ipsi communistae (in Polonia saltem) nisi rarissime ea uterentur.
Sed nunc habemus Lenin(um) vivum in corpore! Ecce novus praeses Aequatoriae nominatur Lenin Moreno (natus AD 1953). Ego autem memini praenominis iam mortuae matris amicae meae: Lenina Pustuła - nata erat Kieviae Ucrainensium, deinde Polono nupsit (unde nomen ei a marito gentile Pustuła, quod falconem parvam, secundum Linnaeum Falco tinnunculus, Polonice significat). Inter hodiernos Russos at praecipue Russo-Iudaeo-Americanos bene notus cantator Vilen "Willi" Tokarev, AD 1953 in Russia natus, nomen Vilen habet a contractione: V. I. Lenin = V(ladimir) I(lyich) Len(in).
Non satis tamen horum. Ecce in Vicipaedia inveni nomina (diceres) Christiana, i.e. pronomina a parentibus filiis filiabusve (praesertim in terris Latinoamericanis) data, quae a stirpe... Stalin proveniant! Ut sunt: Stalin Colinet (natus AD 1974), US-Americanus pedifolista; Stalin Motta (n. 1974), pedilusor Columbianus; Stalin Ortiz (n. 1981), Columbianus bascaudarius; Stalin Rivas (n. 1971), pedifoliae peritus Venetiolanus; Stalina Demidova-Korzukhina (n. 1938), quae mulier-athleta Sovietica arte nartarum more Alpino utendi peritissima erat; Muthuvel Karunanidhi Stalin (n. 1953), vir politicus Indus.
Si adesse praenomini fatum (nomen-omen), patet hominibus Stalin a parentibus nominatis maximam probabilitatem esse lusores pedifolii Latinoamericanos fieri.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz