niedziela, 25 czerwca 2017

Salus de fundo lagoenae

Die ultimae meae vinolentiae nigerrimo, cum nullam iam mihi salutem ab aliquo spectabam, in lectulo iacens ad meipsum loquendo iteravi dictum iocosum aliquando in aliquo loco auditum: "Ubi nulla est solutio, nullum quoque esse problema [nam problema ex definitione solutionem esse debet]". Risum movebat haec sententia pervicax, sed... non ad longum tempus.
Tunc decrevi me porro bibiturum, credens... in ipsa lagoena, prope fundum, solutionem inventum iri. Quod re vera evenit: post nonnulla nova pocula in mentem venit enim nomen amicae, quae salutem mihi afferre, putavi, posset. Telephonavi. Advenit statim et me ad ipsius domum adportavit, in cuius domus magnae partem separatam (in summo sub tecto tabulato) quasi-clam (ne familia sciret) me mulier per totam septimanam tenebat, nosocoma multoties adveniente ad mihi iniectionem dandam cum liquido vitali, corporis reanimandi causa. Pro qua re de pecunia sua (aut mariti) solvit, neque dicere mihi vult, quot. At non fuerat mihi umquam proxima amica, ergo nisi maxime ebrius, numquam de salute ab ea petenda certe cogitarem.
Non primum iam in rebus angustissimis non hi me adiuvant, quos primos cum salute adveniendos exspectarem. Semper tamen aliquis venit. Adhuc.    

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz