niedziela, 1 października 2017

Diabolus geographiae terrestris creator

Pater Skowronek citat quoque scriptorem praeclarum Serbicum Ivo Andrić, qui sua vice citat legendam apocryphicam de creatione mundi, quam musulmani Bosnienses narrant:
Cum Allach - laudetur nomen Eius! - mundum creavit, terra erat primum plana ac glabra, diceres tabula marmorea. Hac re diabolus irritatus coepit unguibus sui ingentibus madidam mollemque (quasi amphora nondum cocta) terram radere, altos sulcos pone se relinquens. Ita facti sunt valles, alvei fluminum, loca abrupta, saltus faucesque, quae ab eo tempore homines dividunt, ne sine labore itinera ad se invicem visitandos faciant.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz