sobota, 14 października 2017

Mense Martio mori lubet

In ephemeride „Kurier Warszawski” (“Cursor Varsavianus”) sub anno 1821 (d. 21 Mart.) legimus: Ut aliis annis etiam hoc observamus multo maiorem numerum hominum mori mense Martio quam ceteris; videmus ergo in urbe nostra his diebus tot carpenta funebria. Multi putant generaliter plures mori viros quam mulieres – nunc tamen videmus tot uxores bonas in aeternitatem vehi!
Quam notationem diurnariam ante fere ducentos annos factam citavi (Polonice) in fenestrulo meo Facebookiano. Respondit Martinus Loch, ceterum Latinista apud nos praeclarus, dicens se multos annos munus organoedae Cracoviae explevisse ubi re vera animadvertit mense Martio multos mori. Ait Martinus: Decembre, Ianuario, circa Nativitatem Domini, pauciores solito moriuntur. Februario nemo fere. Deinde, Martio mense – legio tota! 
Similem magnorum festorum – ut nobis Nativitas - apud senes exspectationem audivi esse observatam apud Sinenses et Iudaeos, qui, aegrotent licet valde, unguibus et rostro (=omnibus viribus) pugnant, ut usque tempus vivant, cum propinquos ultima occasione videant. Deinde felices moriuntur.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz