niedziela, 26 sierpnia 2018

De cruciatu sculptricis

Ad sculptricem
cum pellem mollem canis cuiusdam mulcere gauderet
Quae sculptrix tractare solet durissima saxa,
suave canem mulcens mollius esse nihil
iudicat illa sciens: "O si modo scalpere possem
tale animal blandis et teneris manibus!"
Frustra ego conabar tot saxea vertere corda,
non mea sufficit ars vilior arte tua,
acrius, o sculptrix, caelum dignare poetae
tradere, ut arte nova duritiem superem!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz