środa, 8 sierpnia 2018

Fulgura frango

Nicolai Gross notatiuncula de inspriptionibus campanarum (Epistula Leonina169):
VIVOS VOCO
MORTUOS PLANGO
FULGURA FRANGO
Haec verba Latina primo inscripta esse videntur a.1486 campanae Monasterii Omnium Sanctorum (Kloster Allerheiligen) Helvetici. Eadem campana, quae est pondere 4,5 t (quattuor semis tonnarum), usque ad annum 1895 adhibita est. Fridericus Schiller poeta Germaniae ingeniosus eâdem inscriptione a.1799 usus est ad carmen illud Campanae illustrissimum («Das Lied von der Glocke») synthemate (Motto) instruendum. Delineamentum autem, quod supra vides, Ludovicus Richter confecit ad carmen Schillerianum illustrandum. Tres sententiolae Latinae spectant ad fines campanarum christianarum praecipuos: iisdem enim ad missam vocatur necnon indicantur funera et procellae. Rarissima inscriptio huiusmodi theodisca inest campanae a.1670 confectae et in ecclesiâ paroeciali catholicâ Sancti Fredegari in vico Friedingen suspensae: „DIE LEBENDIGEN BERVFE
ICH / DIE DOTEN BEKLAGE ICH / DEN DONNER BRICHE ICH / WER DAS NICHT GLAVBT DER LESE MICH.“ – Verisimile est ultimas campanas, quibus synthema illud Latinum inscriptum est, a.1913 fusas esse, ut sonarent in Ecclesiâ Spei Berolino-Pancoviensi (Hoffnungskirche Berlin-Pankow): Ibidem synthema Latinum distributum est in tres campanas, quibus nomina imposita sunt cardinalium virtutum christianarum: FIDES: VIVOS VOCO – SPES: MORTUOS PLANGO - CARITAS: FULGURA FRANGO.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz