czwartek, 20 września 2018

Iohannes Hongkongensis de Festo Medii Autumni

Die 24 huius mensis, scilicet a.d. VII Kalendas Octobres, in Sinis Festum Medii Autmni (中秋節) celebrabimus, in quo, si caleum est serenum, foris sedentes Dianam plenam admirari, placentas lunares (Punice `moon cakes’) consumere, lucernis ludere, de femina quae potione immortalitatis exhausta ad lunam ipsam volavit fabulam narrare multa per saecula soliti sumus. Quibus de rebus in ima pagina interretiali c.t. https://linguae.weebly.com/circulus-latinus-honcongensis.html dialogum Latinum cum versione Anglica nuperrime addidi.
In eadem pagina dialogus veterior, in quo de operibus in America vel ab Americanis scriptis agitur, iam amplificatus est, ut de editione recente carminis Raphaelis Landivar, c.t.Rusticatio Mexicana,necnon de libro Herberti Nutting, in quo multae fabulae de historia Americae Septentrionalis inclusae sunt, lectores certiores fiant. [fons: GLL]

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz