piątek, 6 lipca 2012

De cometis

Constat maiores pervariarum gentium semper timuisse cometas, credidisse eos calamitates hominibus apportaturos. Ut e.g. Li Chen Feng, mathematicae astronomiaeque artis peritus, qui vivit tempore exeuntis dynastiae Sui et ineuntis Tang: "Cum appareat cometes, imperator populusque eius moriuntur, viri in bella ducuntur, pisces morbis laborant, anates decimantur. Homines odio cometas habent neque de iis libenter loquuntur".
Hodie talia ut superstitiones generaliter habemus. Sed non omnes. E.g. professor Nalin Chandra Wickramasinghe, Taprobanica gente natus hodie autem Britannus astronomus biologus atque mathematicus clarus, putat nonnullas saltem epidemiarum pestis bubonicae, quae inter annos 1346 et 1672 tantopere Europam et (partim) Asiam vastaverunt, non a bacteriis sed a viris effectas esse, at vira a cometis in terram adduci sat multos studiosos putare (aut, si nihil aliud, non negare). Wickramasinghe censet vira a cometis adportata maxima e parte in regione Montis Imai (=Himalaiorum) athmosphaeram terrestrem intrare, nam hic athmosphaera haec tenuissima est. Deinde in ea regione Asiatica, quasi aves in nido, exspectent vira circumstantia sibi ad propagandum idonea. Quam hypothesin confimare vias, quibus pestis bubonica semper ex Asia Europam petere soleret.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz