poniedziałek, 23 lipca 2012

De grata memoria rusticorum

Ante abhinc tres fere annos, cum pro agentura Reuteriana munere diurnarii fungebar, aderat mihi ibi collaboratrix nomine Anna, quae cotidie solebat legere ephemerides, ut vulgo dicuntur, pomeridianas (licet hodie re vera saepius mane, ut omnia acta diurna, appareant), has scilicet, quae sunt rumorum varissimorum (plerumque ad homicidia resque Venereas spectantium) plenae. Cotidie ergo Anna, sciens me rebus perversissimis delectari, solebat mihi quasi summarium horum actorum praebere, unde nonnullas fabulas etiam ad usum diarii mei hauriebam. Memoria hodie teneo unam harum historiarum, quae in vico quodam Poloniae meridionalis facta sit:
Uno die, tempore pomeridano, agricola quidam subsenex (vir scilicet annorum aliquantulum plus quam sexaginta) in silva domui suae proxima, ubi boletos aliosve fungos edibiles colligebat (tempus enim anni erat autumnale, cum nostrates mei in silvis fungos sequuntur), subito cardioplegia percussus animo absente in terram decidit, ubi diu sine motu ullo iacebat, nihil facere valens, etiam cum animus (=sanitas mentis) in eum post tempus quoddam revenit, nam minime compos erat voce uti ut auxilium posceret. At sus quaedam e grege, qui ad hunc agricolam pertinebat, quasi "sensu sexto" repperit tragoediam sui heri in silva proxima iacentis et, diceres furibunda, per totum suile cursitare coepit magna voce grundiens, deinde - porta harae interea a filio agricolae, cupiente causam insaniae suinae cognoscere, aperta - vi (filium ipsum revertens) e suili eripuit ac cursum in silvam directum sine ullo haesitatione cepit. Familia agricolae, tali suis actione omnino stupefacta, mox directionem "perfugae" cum canibus secuta est. Ita mox invenerunt humi iacentem agricolam necnon ei adstantem suem, auxilium hero praebere cupientem et adhuc magna voce grunnientem. Arcessitis opitulatoribus medicis vitam agricolae servare contigit.
Quam historiam, ut fuerat, post nonnullos menses tota familia in uno conclavi sollemniter sumpta diurnariis minutatim narravit. Ad finem perduxit autem fabulam supradictus agricolae filius: Etiam hodie suem hanc heroicam unoquoque die Solis post missam sacram recordamur, cum in tota familia cenantes tomaculis ex ea factis vescimur.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz