środa, 18 lipca 2012

De hominibus vero silvestribus

Zdislaus Skrok, peripateticus, de quo nuper hic scripsi atque auctor libri "Enchiridion archaeologiae imaginativae", docet in suo libro inter alia haec: "Nos, Slavos, longissime omnium Indoeuropaeorum in palude et silvis mansisse [nam constat hodie cunabula Slavorum in palude fluminis Pripetiae, in hodierno scilicet fine Belarussiae et Ucrainae, fuisse] necnon id factum etiam hodie efficit ut, exempli gratia, libenter silvam adeamus, magis aliis gentibus delactemur ambulationibus vagationibusque sub Iove, deinde magis proni simus ad omnes silvae fructus colligendos comedendosque, ut sunt imprimis fungi silvestres".
Nullo modo tamen silvam, ut maiores nostri, rem sacram credere pergimus, nam rusticorum hodiernorum permulti sordes in silvis relinquunt (contra legem certe), nam talis modus de sordibus agendi multo facilius minorique pretio est quam eas in loca utilizationis sive regyrationis (Anglice: recycling) portare.
Num re vera tam silvestres in animo sumus ut nos esse dominus Skrok velit? Cum iuvenis eram, libenter aestivo tempore sub Iove in silvis (praesertim montanis) dormire solebam, nullum periculum timens. Una tali nocte, in Montibus Vescadibus (Bieszczady) subito e somno experrectus sum sonitu horribili – cito comperi me fere in medio loco pugnae adfui cervorum marum de cervis feminis gravidandis inter se certiantium, cum multi mares cornubus magno cum strepore invicem luctantur. Tunc, re vera, pavore laboravi, nam cervi mares ita se gerebant, quasi omnem animam sibi in via stantem necare vellent. Sed aliis in temporibus semper iuvabat in sinu arborum dormire.
Hodie tamen, cum aliquantulum senior sim, malo noctes in lectulo domi pergere, pro comitibus habens libros ac vini lagoenam.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz