poniedziałek, 12 sierpnia 2013

De cursu ultramarathonio (porro)

Modo vobis narravi, lectores benignissimi, de collega meo, cursore Marathonio Adalberto, deque cursibus ultra-Marathoniiis, spatio centum et quinquaginta chiliometrorum. At hodie in actis diurnis lego percontationem Michaelis Kiełbasiński, qui longissimarum cursurarum particeps est.
Nuper victor evasit Cursūs Septem Cacuminum in Montibus Giganteis in limite Polono-Bohemico habiti (adsunt his montibus alia nomina Neolatina: Montes Corconti, Montes Riphaei), longitudine 235 chiliometrorum! Currentibus ascendendi erat septem montes, quorum maximus, Mons Nivosus (Polonice Śnieżnik) altitudine est 1.425 metrorum super mare, dum initium cursurae fuit ripa fluminis Nissa Silesiorum, 261 metris super mare hoc in loco positi.
Michael Kiełbasiński currebat continuo per 35 horas et 31 minutas. Accedit quod triginta chiliometris ante metam viam amisit et per tempus quoddam via recta erat ei invenienda. Nihilominus, ad metam primus pervenit. E 130 cursoribus cursuram usque finem percucurrerunt 52.

Kiełbasiński, qui est vir 35 annos natus, docet homines maxime idoneos ad cursus ultramarathonios esse, sicut in re Himalaistica, viros et mulieres 30-40 annorum; hi (et hae) enim licet infirmiori sint corpore, praediti sunt pertinaciā psychicā multo magis quam iuvenes.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz