sobota, 17 sierpnia 2013

De primo caseo in... Cuiavia facto

Poloni gloriantur se primos omnium in hac aut illa re fuisse et saltem unus nostrum credebat Babylonios e priscis Polonis originem traxisse. Nomen ei Stanislaus Szukalski (1893-1987), sculptor erat et pictor, qui finem vitae in California degit, ubi inter homines sibi notos habuisse dicitur hodiernum histrionem praeclarum Leonardium di Caprio (tunc puerum), nam cum patre eius, pictore Georgio di Caprio, Szukalski amicitiā esset iunctus.
Megalomaniae nostratum bene memor, cum audiam Polonos dicentes se primos in qua re fuisse, semper rem in litteris aliarium gentium quaero ut comprobam. Et modo ita faciens comprobavi verum esse nuntium diurnarium, qui nuntius primum meram mendiaciam redolere mihi videbatur. Auctoritate enim Mélanie Roffer-Salque, rei geochimicae peritae Universitatis Bristolensis - cuius de hac re symbola in actis "Nature" divulgata modo est - confirmatum est primas in mundo particulas casei inventas esse in hodiernae Poloniae regione Cuiavia. Aetas harum particularum – quarum reliquiae archaeologi invenerunt in vase quodam reperto in loco sepulcrali priscorum huius regionis habitatorum - putatur esse septem milium annorum. Sint ergo casei Cuiavienses maiores natu quam casei Mesopotamici; e Mesopotamia autem primas mentiones scriptas habemus de usu caseorum.

Sine dubio errabat Szukalski credens nostrates proavos Babyloniorum fuisse (ita putabat nitens sui "studiis linguisticis"), sed in re casearia fortasse vero primi fueramus. Non nos, scilicet, Poloni hodierni, sed gens orginis omnino ignotae, quae tunc in regione Cuiaviensi habitabat.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz