środa, 28 sierpnia 2013

Suffragiorum nova ratio

Viri politici ac politologi queruntur minus minusque Polonorum adesse suffragiis publicis, scilicet suffragiis praesidentialibus, parlementariis necnon localibus. Professor Dariusz Doliński, psychologiae ac simul sociologiae peritus Varsoviensis, solutionem huic rei invenit: suffragia, in quibus non solum, ut mos est, PRO, sed etiam CONTRA factiones politicas sententiam tuam dicas. Ita, exempli gratia, in comitiis parlamento eligendo nunc potes suffragium ferre pro – dicamus - factione socialistarum, democratarum christianorum, popularium aut prasinorum (nam hae partes saepissime in parlamentis Europaeis inveniuntur). At si nulla harum factio tibi placet, quid facis? Certe comitiorum dees, domi manes. Sed abhinc, si propositum professoris Doliński introducatur, poteris quoque suffragia ferre si saltem scis, quae factio tibi maxime displiceat. Si, verbi gratia, socialistas odis, poteris iis 'suffragium negativum' ferre. Deinde omnium factionum suffragia et positiva et negativa computentur atque effectus comitiorum annuntientur.
Prof. Doliński putat, licentiā civibus datā CONTRA factiones sententiam dicere, saltem quintam partem (20%) omnium Polonorum, qui hodie die comitiorum domi manent, opiniones suas exprimere velle.

Sed – docet porro Doliński - nulla civitas adhuc civibus talem licentiam praebuit et timet legislatores nostros non satis audaces esse, ut eam introducant. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz