poniedziałek, 13 lipca 2015

De caseo mortifero

Ut me certiorem fecit Michael (Michał) Cichy, amator polyethnicae regionis Slovacorum nomine Latino Sepusius sive Alba Sepusia notae, in chronica unius huius terrae urbium – Leutsoviae (Slovacice Levoča) – adesse mentionem incredibilis modi pugnandi: sphaeris caseinis e tormentis in hostem proiectis! Talibus enim telis usi sunt in summa rerum desperatione defensores proximae urbis nomine Kesmarkium (Kežmarok) anno 1531, in fine belli centum annorum, quod inter sese incolae ambarum urbium gerebant de iure stapulae, id est obligatione, qua mercatores urbem transeuntes deberent per 15 dies omnes merces suos in hac urbe venum praebere (ex quo lege, paucis tantum urbibus ab imperatore data, urbes magnum lucrum sibi comparabant; secundum Leutsovienses, Kesmarkium potitum esse simili privilegio fraude, postquam archiva urbis incendio deleta essent tempore bellorum Hussitarum, incolis Kesmarkienibus clamantibus se simile ius ab imperatore Austriaco iam quondam accepisse).
Ita saltem vult Gasparus Hain (1632-87), Theodiscae gentis civis Leutsoviensis, auctor supradicti chronici (Die Lentschauer Chronik). Nam dicit Hain, hoc 1531 anno quinquagintos pedites Leutsovienses et equites domini Scheredi [videlicet baronis cuiusdam Hungari] ad oppugnationem Kesmarkii venisse, urbem oppugnasse sed sine effectu. Uno die oppugnationis defensores Kesmarkenses, missilibus metallicis iam carentes, in nostros spaeros e caseo formatos projecerunt.
Nihil hic mirabile fortasse si ad etymologiam nominis urbis spectemus. Kesmarkium enim e Theodisco Käsmark (Forum Casearium) provenit – caseis ergo iis etiam in oppugnatione suppeditasse reor.
Ceterum scribit Hain de dracone sedenti per totam diem in tecto ecclesiae cuiusdam in pedibus montium Tatrensium (Tatry), tempore procellae saevissimiae quinto die Augusti anni 1662 (ergo Hahn iam vivo!). Quem draconem permulti testes oculati vidissent, licet nemo ausus sit bestiam appropinquare. Ob illuviem magnam post eam procellam plus quam centum monticolae peierunt, docet Hain.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz