poniedziałek, 13 lipca 2015

nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Regimina civitatum Eurozonae consensi sunt cum Graecis de condicionibus 53,5 mld EUR auxiliorum huic terrae dandorum.

23 milites delecti Russi vitam in urbe Omsk amiserunt postquam corruerant aedes castrorum. Causam calamitatis verisimiliter esse errorem structuralem aedium.

83 annos natus, recens morbo Alzheimeriano laborans, mortuus est Omar Sharif, histrio praeclarus cinematographicus Aegyptius, notus imprimis partibus Laurentii Arabis et Doctoris Zhivago.

89% Russorum favent suo praesidi Vladimiro Putin – patet e demoscopia liberae agenturae aestimatoriae "Levada". Praeterito (2014) anno 86% civium Russiae se praesidi favere declaraverunt. Terram regens ab anno 2000, Putin adhuc numquam tam gratus populo fuit.

Regimen Tunesiae statum extraordinale introduxit, postquam praeterita septimana civis Tunesianus sclopetando necaverat 38 homines in ora maris otio fruentes – in quorum numero 30 peregrinatores Britannos.

36. certaminis pedifolii "Copa America" victores discesserunt sphaeristae Chilienses, in ludo finali superantes Argentinianos effectu 4:1 (in poenariis). 

Incolae insulae Pacificae Pitcairn plebis scitu decreverunt apud se matrimonia homosexualia abhinc lege habenda. Insula habet 48 incolas, quorum fere omnes nepotes sunt infamorum rebellatorum navis "Bounty" necnon horum captivarum Tahitanarum. Qui omnes 48 se heterosexuales esse declarant. Solus autem ibi sacerdos, fide Adventistarum, nuptiis homosexualium reclamitat.

Mexicum et Indoniesiam anno 2050 haberi inter maximas decem oeconomias mundi docet prognosis agenturae Bloombergianae; relinquere autem hoc forum debebunt Russi et Itali. Maxima vis oeconomica mundi sint a. 2050 Sinae, deinde USA et India. Si tamen ad productum per caput spectamus, locupletissima terra mundi post abhinc 35 annos adhuc sint USA, deinde Iaponia et Sinae – harum GDP per caput fore 50% productūs per caput US-Americani (hodie 14%).

Plus quam 60% civium Graeciae plebis scitu dixerunt se nolle condiciones UE auxiliorum fiscalium probare. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz