niedziela, 27 grudnia 2015

Distichon Twardovianum

Adesse urbi cordi meo tam gratae – Wengroviae in historica fine Poloniae et Lituaniae – rem maximi momenti: speculum alchimistae Iohannis Twardovii (vulgo Jan Twardowski), quo saeculo XVI, ut creditur, ludebat ille praeclarus alchimista Cracoviensis; hodie autem speculum ornat sacristiam in ecclesia Wengroviae principali, quam olim regebant bartholomitae, noti quoque nomine fratrum communistarum (sic!). Bartholomitae verisimiliter – nisi Franciscani reformati, qui vicinam ecclesiam tenent – in intio XVIII saec. speculo distichon addiderunt:
LVSERAT HOC SPECVLO MAGICAS TWARDOVIUS ARTES
LVSVS AT ISTE DEI VERSVS IN OBSEQVIVM (E)ST.
(Non sum poeta, puto nihiIominus –us in 'Twardovius' longum esse; si ita, claudicat hexameter.)
De ipso speculo variae sunt fabulae, maxime nota autem de Napoleone Bonaparte, qui anno 1812, Moscoviam petendo atque in via Wengroviae moratus, speculum intuitus sit, ubi cladem suorum conspexerit.

3 komentarze:

  1. Mirum speculum et permiram inscriptionem! Notaene forte sunt tibi aliae fabulae de speculo hoc? Ceterum syllaba ultima -us nominis Twardouii casu nominatiuo scripti non est producta sed correpta. Hexameter ergo uitiosus, ni fallor, non est.

    OdpowiedzUsuń
  2. Gratias, amice, pro commentario.
    1) Syllabam -us post 'i' (ergo -ius) in nominativo masculini generis semper longam putavi ('i' correpto); sed fortasse errabam - rebus metricis minime calleo.
    2) Aliae fabulae de hoc speculo... Conabor aliquid de hac re cras scribere.
    Vale!

    OdpowiedzUsuń
  3. Martinus Zythophilus, poeta praeclarus Latino-Austriacus, quem de hac re rogaveram, respondit:
    "Syllaba breuis est, quia uocalis sequitur. Paulum de -o- (Twardovius) dubito, sed quandam liberalitatem in nominibus latinizatis adhibendam esse existimo".
    Ergo Roma locuta, causa finita: distichon bonum esse:-)

    OdpowiedzUsuń