czwartek, 31 marca 2016

De cerebro non tam facile substituendo

Catharina, amica mea sociologiae perita, dicit non esse rem tam simplicem cerebrum transplantatione chirurgica substituere. Secundum, ut ait, professorem António Rosa Damásio, neurologum praeclarum Lustianum, functiones, quas putabamus usque nuper stricte cerebrales esse, quasi aliis quoque partibus corporis uti necnon fortasse non solo cerebro regi.
Disputationem de hac re tempore cenae apud Catharinam amicumque eius habuimus. Mihi in mentem venit substitutionem cerebri optimam solutionem fore alcoholicis - nam novo cerebro instructi fortasse morbo suo vetere non porro laborabunt. Aut, si recte putat Damásio, laborabunt.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz