czwartek, 14 lipca 2016

Caffea matutina: aër sanctus tribus euronibus

Pyxides continentes... aërem sanctuarii Fatimensis fabricat negotiator Sergey Pankovets, natu Ucrainensis, qui a 16 annis in Lusitania (=Portugalia) degit. Pyxis aluminea cum imagine BVM ac schedula dicente: Aër beatus Fatimae (Lus. Ar abençoado de Fátima) stat tribus euronibus. Emptores, secundum Paknovets, imprimis philotheori (=peregrinatores) Sinenses Iaponensesve sunt.
Lucro magis opinato, quod sibi comparaverit, valde gaudens, Pakovets dicit se velle mox pyxides cum aëre maiorum urbium locorumque amoenorum Portugaliae fabricaturum, ut Insula Materia (Madera), Ebora (Evora) ac Portus Cale (Porto). Primum autem emptoribus dabitur aër stadii Olisiponensis Estadio da Luz, locus sc. manus pedifollicae Benfica, necnon aër regionis meridionalils Algarve, ubi ora maritima invenitur cum rupibus visu pulcherrimis.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz