czwartek, 14 lipca 2016

De caelo, cum ecclesiam petebat, tactus

Antonius (Antoni) Marczewski, 30 annos natus monachus dominicanus subito mortuus est fulmine, cum birotā ecclesiam ruri petebat.
Doleo hac morte valde, nam frater Marczewski mihi notus – quamquam non in persona – erat propter symbolas de animalibus, quas in actis diurnis divulgabat ab aetate sui... 12 annorum. Primum biologiae in universitate studuit, deinde vocatione Dei se credens ductum monachus factus est. Inter monachos notus erat cognomine alter sanctus Franciscus, tantopere enim animalia amabat.
Post duos annos in monasterio actos fr. Antonius nuper ad tempus domum reductus est ad matrem valde aegrotantem curandam. Praeceptor iussit ei tamen cotidie missae sanctae adesse. Huic iusso parens, tempestate procellosa neglecta, se ecclesiam localem birotā petere decrevit.
Dicent alii stupidum esse inter fulmina birotare, alii fortasse Deum crudelem esse. Ego nil dicam.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz