czwartek, 14 lipca 2016

Daemon gaseosus in ergastulo Auschwitz

Ultimis diebus mundus nova insania laborat, cui nomen Pokemon Go: incolae totius orbis terrarum quaerunt per urbes oppidave daemones Pokemonianos. In Polonia, terra pia catholica, daemones hi saepe prope ecclesias sacellave latent. Cuius rei certe adhuc inscius essem, nisi filius me de daemonum praesentia certiorem fecisset.
Non in omnibus tamen locis salutantur daemones novi gratanter. Reppertum enim esse in ergastulo concentrativo Hitlerianorum Auschwitz-Birkenau, ubi annis 1940-45 decem centena milia hominum necati sunt, latere daemonem sphaericae formae Koffing, cuius ingenium in eo est, quod pugnans emittit gasium toxicum, quod in visceribus suis fabricat ex quisquiliis (=sordibus).
Quae res fortasse non bene congruit sanctitati loci, ubi multi victimarum Iudaeorum (i.e. 90% omnium in Auschwitz necatorum) occisi erant gasificatione in cellis huic rei aptatis (Angl. gas chambers, Latine fortasse cellae gasales).
Locutor administrationis musei ergastuli Auschwitz-Birkenau reclamat contra usum huius loci in ludo Pokemonorum. Sed, ut patet, res non erat a fabricatore ludi – negotiatione Iaponica Nintendo – ex proposito facta: daemones apparent in orbe terrarum ubique, unus horum se latiturum sorte decrevit in vasto loco musei-ergastuli. Casu statistico evenit, ut ingenium ei ad gasium toxicum spectaret.

2 komentarze: