piątek, 20 stycznia 2017

De esca foetida non tantum Scandorum

Nam habent Scandinavi aemulatores sibi dignos inter nationes Asiae Meridionalis Orientalisque. Dico ex. gr. de Coreanico hongeohoe , i.e. rajiformes fermentatas, de quibus dicitur latrinam redolere.
Mihi verisimiliter placeat edere Khmericum prahok, id est piscem... calcatum. Sunt hi varii pisces aquae aut stagni aut fluviatilis (non ergo marinae), ut gurami bicolor (Trichopodus trichopterus). Intestinis partibus privatis pisces hi re vera ab incolis quasi ritu quodam, saepe ad carmina cantata, nudis pedibus calcantur. Re vera partim cibus, partim ius prahok similis esse posse garo, praeter naturam ipsorum piscium, nam Romani semper(?) marinis utebantur. Propter rancorem nuncupatur interdum prahok caseus Khmericus. Post calcationem pisces relinquuntur per diem in pleno Sole, deinde sale addito ponuntur in amphoras ad fermentationem 20 dierum aut etiam trium annorum.
De his rebus legens, inveni quoque ius Britannorum Worcestershire minime ex India oriundum (ubi nulla similis res in culina invenitur); originem Indicam verisimiliter fabulam fuisse fictam ad meliorem venditionem iuris. Utcumque res sese habent, certum est "primum ex India huius iuris importatorem", dominum Marcum Sandys, qui munere gubernatoris civitatis Bengal fungeretur, numquam... vixisse. Id est, adfuisse gentem baronum Sandys, etiam saltem unum Marcum (1798-1863), sed hic nil communis cum India habuit.

Alia legenda pertinet ad lutefisk (Norvegice 'piscis salnitratus'), id est gadum fermentatum, quem manducant praesertim tempore brumali. Fabula fert piscem ita paratum posuit primum in mensam invasoribus Varangis ipse sanctus Patricius, patronus Hiberniae (=Irlandiae), sperans se eodem modo cenantes necaturum. Sed stomachi Varangici solidissimi se praebuerunt, at aggressoribus Scandinavicis esca nova placere etiam mox videbatur. Meminisse tamen debemus sanctum Patricium vixisse nonnullis saeculis antequam Insula Viridis a Varangis primum petita sit. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz