poniedziałek, 23 stycznia 2017

De numero 'hrer'

Omnibus, qui legerint "Collem Aquarii" ("Watership Down") auctore Richard Adams (modo mortuo – die 24 Decembris 2016 anni), bene nota est persona Quinti (Fiver), lingua autem ipsa cuniculorum – nam de cuniculis fabula Adams narratur – Hrer. Quod tamen non significat "quinque", sed omnem numerum maiorem quam quattuor. Cuniculi enim numerare usque quattuor sciant – omnem numerum maiorem quam IV esse hrer.
Miseri cuniculi!, diceret quispiam. Sed non tam miseri ut ex. gr. gens Amazonica Pirahã, quae duos tantum numeros cernit: hoi – 'parum' et baagiso – multum; neque habent  Pirahae formam pluralem nominum substantivorum nec pronominum. Similiter apud Piraharum vicinos: Nadëb, Mocoví, Pilagá, Culina atque olim – antequam a colonis albicoloribus numerare docti/coacti sunt - Jarawara, Jabutí, Canela-Krahô,Botocudo (Krenák), Chiquitano, Campa, Arabela et Achuar – hi tamen omnes sermones saltem nomen pro 'uno' habere/habuisse nuntiantur. Nonnulli populi Australiae, ut Warlpiri, sciunt annumerare usque duo, sicut et quidam sermones Africanae familiae Khoisan.
Causam huius rei esse gentibus priscis, qui imprimis venatione vitam sustentabant neque mercaturam sciebant, numeri nulli momenti essent (ita saltem docet Vicipaedia).
Non sunt ergo tam indocti cuniculi domini Adams.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz