niedziela, 29 lipca 2018

Nihil fac, nam prope finis mundi

NASAni finem mundi annuntiaverunt fore in 117 annos. Fortasse. A.D. enim 2135 asterois Bennu in terram collidere posse. Bennu, asterois pondere 77 miliardorum tonnarum, repertum esse demum anno 1999. Est quasi rupes cosmica, seu potius planetois, diametro 500 metrorum. Secundum calculationes US-Americanae Agenturae Cosmicae (NASA), probablitas Bennu in terram a. 2135 collisuram esse 1:2700, ergo... haud spernenda. 
Secundum autem calculationes astronomorum Italorum Universitatis Pisanae, Bennu spatio annorum 2169-2199 octies terrae proxime esse appropinquandum. Tunc summam probabilitatem collisionis fore 0,037%. 
Rebus ita stantibus NASAni cogitant de bombardatione asteroidis missilibus, quibus Bennu de via sibi naturaliter fixa detrahatur. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz