czwartek, 1 października 2015

Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae

NASA (Administratio US-Americanorum Aeronautica et Spatialis) confirmavit sine ullo dubio adesse aquam "vivam" planetae Martis.

Saltem 717 pii Musulmani mortui sunt conculcatione – propter subitam turbae commotionem – tempore peregrinationis annualis in Meccam. 860 peregrinatores graviter sauciati sunt.

Stagnat numerus novorum internautarum – Internationalis Associatio Telecommunicativa nuntiat 57% civium mundi habere regularem aditum interreti; maxima pars in Islandia (98,2%), Norvegia (96,3%) et Dania (96,0%).

950 milionibus euronum Aegyptus emptura est duas naves descensorias Gallicas generis "Mistral", quae structae erant emptoribus Russicis, quibus nihilominus non venum praebitae sunt naves propter invasionem Russiae in Chersonesum Tauricam (Crimeam).

Ministri rerum externarum terrarum sociarum Unionis Europaeae, suffragio inter sese habito, decreverunt civitates UE accepturas 120 milia migrantium-profugarum e terris Proximi Orientis. Contra sententias dixerunt ministri Slovaquiae, Bohemiae, Hungariae et Rumaniae; Finlandia recusavit quominus sententiam daret.

Syriza, ultra-sinistra factio regens Graeciae, victorem evasit e comitiis praematuris parlamentariis. Regnabit, sicut adhuc, verisimiliter in coalitione cum populistica factione dextrae partis, Sui Iuris Graeci.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz