piątek, 1 kwietnia 2016

Trimalchio Varsoviensis

Sicut Trimalchio fabulas mythologicas, ita ego historicas misceo. Heri enim, tempore cenae cum K. et capitaneo W., de Salamina cum narrabatur (praeter quam insulam W. modo navigabat, Panormo scilicet Siculorum Athenas petens), dixi:
- Nisi fallor, post pugnam Darius mare loris caedi iussit...
Capitanei memoria melius mea se habet, ergo correxit me, dicens neque a Dario, nec ad Salaminam mare caedebatur. 
Misera memoria, miser Iconoclastes...
At satis mihi erat distichon carminis didactici Nicolai Simonidis "Alphabetum" pro X littera memoria tenere:
Xerxes caedit mare loris,
Xystus - Eden fututoris.
Ceterum totum carmen lectoribus puto esse praebendum:
Vale memoria, ignorantia salve!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz