wtorek, 31 maja 2016

Aegyptiaca: de masturbatione in ecclesia

In extrema huius anni scholaris acroasi de maat (= plus minusve lex ethica veterum Aegyptiorum) Professor declamabat nobis fragmenta "confessionis negativae", qua mortuus in iudicio novissimo declarat (ante deos-iudices) peccata, quae vivus non comisit, e.g.: Neminem necavi, mulieres in adulterium non ducebam, furta non faciebam... In indice horum peccatuum animum meum in se advertit: In ecclesia numquam masturbatus sum... Nam, explicat Professor, masturbatio ipsa nullum peccatum aut nefas ab Aegyptiis in vita eorum cotidiana putabatur; alia tamen res, si in ecclesia esset facta - tunc enim templum desacratum piaculis indigeret etc.
At mihi notus est, sat bene quidem, iuvenis Polonus, qui magna vi libidinis subito raptus, masturbatione usque finem felicem usus est Florentiae in ecclesia cathedrali, aut rectius in eius campanilla (ubi facilius locum inveniret sine hominibus in conspectu). Nescio, utrum campanilla Florentiana locus sacer aestimetur (aedes eius, ni fallor, separatim ab ecclesia ipsa stat?); si ita, necesse fortasse est expiari.
De "peccatu" onanismi autem periucundam opinionem frater meus maior natu effatus est: Quisque id facit - at si non facit, de eius statu psychico timeo - sed nemo fatetur.
Apud Aegyptios fortasse aliter hae res se habebant.          

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz