środa, 18 maja 2016

De adventu Sinensium...

Utrum re vera ex Occidente advenerint an non, incertum manet.
Non recordari tamen hoc in loco non possim dicti veteris professoris linguae Sericae - nomen eius dicere nolo, fuit utique unus ex maxime in orbe terrarum peritorum philosophiae atque imprimis artis logicae Sinensium - qui inter collegas sui olim dixit: Post tot annos studiorum magis magisque puto eos [=Seres] ab alia simia oriri.
Utrum phyletica ea dictio sit an non, iudicet lector. Puto professorem hunc - quem paululum ipse noveram -  magis iocose quam mala mente id dixisse.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz