wtorek, 3 maja 2016

De undis delta & theta facile in somno appetendis

Tres dies in casa nostra rusticana modo degimus una cum uxoris amica Martha necnon novo eius fututore Paulo. Qui vir ut assecla fidei Buddhisticae meditari bis (puto) per diem solet, ea tempora diei eligendo, ne vitam cotidianam sibi proximorum turbet [Marhta, minime religiosa, non dicit eum meditari sed "tacere"]. Quod memoriam tristem adduxit meorum meditandi conaminum, nam ut iuvenis 16-19 annos natus (etiam, licet rarius, postea) meditari secundum regulam Buddhismi Zen magna e parte frustra conabar. Frustra, nam, pudeat confiteri, antequam statum mentis purae attingerem, feminas semper nudas per imaginationem vidi, neque mentem ad rem rectam, id est vacuitatem, dirigere valui.
Deo gratia post multos annos aliquo in loco legi hominem maxime pacificos status cerebri laboris – cum sc. fungatur cerebrum in undarum gradu delta aut theta – multo facilius pleniusque in somno attingere quam in meditatione. Etiam inquietus somnus magis in statum hypnoticum mentem adducat quam perfectissima meditatio maxime peritorum lamarum Tibetanorum. Ita saltem legi atque esse spero.
His dictis... bonam noctem lectoribus exopto!   

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz