piątek, 20 maja 2016

Nuntii Iconoclastae modo praeteritae septimanae (plus minusve)

Super Mare Nostrum volans evanuit aeronavis viatoria societatis EgyptAir generis Airbus A320 Lutetia Parisiorum Cairum Magnam petens. Omnes 66 peregrinatores/aeronatuae timentur mortui in calamitate esse. 

Per omne centum cives Austro- Africanos qui stipendiis socialibus aluntur (i.e. sine labore manent), tantum 86 alii in summa intermedia loborant, nuntiaverunt magistratus Rei Publicae Africae Meridionalis.

Jamala, cantatrix gentis Crimeo-Tartaricae, quae repraesentabat Ucrainam, vicit in certamine Eurovisionis 2016, canendo cantilenam "1944" de huius anni deportatione Tartarorum e Chersoneso Taurica (paeninsula Crimea) ab agminibus Sovieticis patrata.

Agentura aestimatoria Moody's reliquit aestimationem solvendibilitatis Poloniae in statu A2/P-1, mutavit tamen prospectum status e stabili in negativum. Causam mutationis esse cura de regimine non semper legibus parendo, ut in casu diuturnae rixae regentium cum tribunale constitutionali.
Voluntate senatus Brasiliae praeses huius terrae Dilma Rousseff vocata est in forum, accusata machinationis fiscalis, qua mala condicio rei nummariae Brasiliae occultaretur.
In tribus displosionibus pyrobolorum Bagdati die Mercurii peractis saltem 93 homines vitam amiserunt, plus quam 165 sauciati sunt. Omnium trium ictuum responsalem se nuntiavit Civitas Islamica.

Iuventus Graeca tumultus in viis facit postquam parlamentum approbavit (proportione 153:143 sellarum) novam parsimoniam, quae necessaria est, ut Graecia porro pecuniam ab internationalibus creditoribus accipiat.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz