wtorek, 30 sierpnia 2016

Caffea matutina: hypermnesia

Hypermnesia - id est nimia memoria rerum praeteritarum - laborat inter alios Rebecca Sharroc, adulescentula Australiana. Ita, misera Rebecca memoria tenere debet quoque recordationes minime sibi iucundas, quae apud "normales" viros mulieresve amnesia (oblivio) delet. Pugnans autem contra recursionem commemorationum malorum Rebecca onerat memoriam fabulis Harrio-Potterianis. E memoria recitare potest totos septem libros a J.K. Rowling scriptas ac, si de quodamlibet loco eam rogas, librum paginamque tibi dabit.
Conveni olim Indum gloriantem se totum poema "Ramaiana" memoratim Sanscritice didicisse. Homo aliquantulum mirus, asociabilis erat. Nunc puto eum hypermnesia aegrotasse.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz