czwartek, 4 sierpnia 2016

Theorema generationis X et Y

Quod nuper in symbola viri periti de societate Iaponiae Sinarumve scribentis legi [ambas sc. cito senescere atque in dies maiori segnitia laborare, vide scriptum diei 26 Iul. "De civitatibus senescentibus"], nunc modo inveni ut theorema generale generationis X et Y. Ita, generationem X esse generationem assidue laborantium ad opes familiares quam plurimas sibi comparandas [ut in Iaponia decennis 50-, 60- et 70-is aut apud Seres usque nuper], generationem Y tamen, id est filios parentium generationis X, in labore pigerrimos, ad ipsorum filios procreandis numquam paratos, in sempiternum apud parentes habitantes etc.

Quod theorema etiam spectare dicitur ad Poloniam post-communisticam. Ex quo theoremate pateat me, pigerrimam rerum, ad generationem X (laboriosorum) pertinere. Di boni!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz