poniedziałek, 1 sierpnia 2016

De puellis cum multo se natu maioribus viris "rem" habere cupientibus

Tales olim noveram - pro dolor, non tam prope quam fieri potuisset - tres et nunc de quarta audio: A., filia amicorum meorum, ipsaque bona mea amica (tam bona, ut de sui cordis problematis interdum mihi per interrete narret). Semper habuit amatores 10-15 annos natu se maiores. Et ne dico hic de "rebus momentaneis", sed de duobus tribusve conatibus una cum viro vivere. Parentes ei libertatem magnam (fortasse nimis?) in hac disciplina dederunt, nunc autem paululum stomachantur, nam novum "puerum" sibi filia invenit se seniorem... 27 annis, uno sc. anno maiorem patre puellae!
Putabam tales in pueritia filias fuisse habentes nullum aut parvum contactum cum sui (naturali) patre. Sed non esse id 100% verum, nam supradicta A. cum patre - quoad scio - optimam relationem habuit habetque (cum matre autem interdum rixatur; parentess adhuc una vivunt - quod rarissimum Varsoviae est - invicem se valde amantes).
Unde ergo insania Lolitarum? Si Freud bonam explanationem non praebet, fortasse praebebit Hellinger? Fortasse in vita alicuius  maiorum harum puellarum res originem habet? Sed haec mea est "thesis", seu potius rogatiuncula. Hellinger ipse de his rebus - deinde: quoad scio - nil dixit ac amicae meae veteri, quae apud eum queri conaretur de "amore impossibili", respondit curte: Amorem non esse morbum ("Love is not a disease").

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz