wtorek, 16 sierpnia 2016

De prima facie visionibus fallacibus

Omnes qui peregrinando visimus urbes portuenses Bataviae aut Belgicae, mirabundi intuemur parvas (tenues) domus, parvaque in iis habitacula. Clare patet hic iam ante saecula plus hominum adfuisse quam spatii ad habitandum dati. Quam rem monstrare videntur quoque - fortasse magis quam alia res - tollenones aedibus adfixi, quibus usque hodie utuntur ad supellectilem in habitacula advehendam (propter parvum locum scalis relictum). His tollenonibus utuntur quoque - ut confessus est mihi amicus Amstelodamensis - ad mortuos domo evehendos, licet faciant id tacite, imprimis noctu.
Putares Batavos Belgasve paucitate habitaculorum laborare. At, non est verum. E statstica enim agenturae Eurostat patet civem Batavum habitaculum possidere spacie in summa intermedia 49,2 metrorum quadratorum, dum civem Belgam - 42,6 m2. Maius ergo quam domus ex. gr. civis Britanni (41,1 m2), paululum autem minus quam Germanorum statistica habitatio (52 m2). Maximum in Europa spatium habitandi Dani habent (60,9 m2), minimum (non spectamus ad terrae extra Unionem Europaeam) Dacoromani (17 m2 per caput).
Nolite ita semper credere rebus prima facie inspectis. Batavia certe urbes pulchras habet, quibus in viis prope portum domus veteres re vera parvae saepe adsunt. Sed non omnes Batavi, natio sat pecuniosa, ibi vivunt.
Nos, Poloni, in summa intermedia habitaculis 27,6 m2 fruimur. Ego autem cum uxore (et cane nostra) in spatio 30m2 habitamus. Pauperrimi ita sumus, pauperiores Dacoromanorum (30:2=15, duobus metris minus quam eorum 17), sed... felices mihi videamur (certe ego saltem et canis). Praesertim quod hortum communem aedibus nostris additum habemus, quo horto nemo fere praeter me et canem utitur.
Bonus sit hodiernus dies tibi, lector care, sive in magna, sive parva habitatione habitas!  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz