poniedziałek, 15 sierpnia 2016

Oeconomia Sinarum: nuntii maiore ex parte boni

Oeconomia Sinarum crevit 6,7% secundo trimestri huius anni, eodem passu ut primis tribus mensibus a. 2016, secundum modo divulgatam statisticam officialem. Periti Reuteriani exspectaverunt incrementum solum 6,6%.
Gaudere possumus quoque – nam totus orbis terrarum de statu oeconomiae Sericae pendet – nuntio menstruo m. Maii: consumptio civium Sinensium crevit tunc passu 10.6%, multo celerius quam excpectatum erat (10%), citissime a mense Decembrio praeteriti anni.
Lentius autem fit incrementum collocationum pecuniae, quae collocationes creverunt 9% primo dimidio anni, dum in calculatione pro primis quinque eiusdem anni mensibus (Ian.-Maius) creverant passu 9,6%.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz