niedziela, 3 kwietnia 2016

De postmortali traumate suicidarum

Adesse adhuc Polonis morem barbarum suicidas extra coemeteria sepelire, aut, more paululum reformato, intra coemeteria, sed in fine eorum, prope murum, longe ab aliis "piis" mortuis. Ecce photographema, quod mense Novembri feci Nemiroviae (Niemirów) in limite Polono-Ruthenico.


Tumulus est alicuius iuvenis, qui annis sexagenariis praeteriti saeculi vitam finivit. Certe in ipso tumulo, cruce instructo, nihil scriptum est de morte voluntaria, sed ex loco tumuli certitudine centum centesimarum (100%) coniectare possumus eum suicidam fuisse. Fortasse ob amorem sibi negatum sua sponte mortuus est? Nescimus. Semper, cum Niemiroviae adsum, paululum in hoc loco meditor, quasi pro animis hic iacentibus preces dicendo, praesertim pro eo iuvene. Aliquis tamen eum memoria tenet, ut flores (artificiales, sed renovati) necnon purgata circa tumulum locus gramenque monstrare videntur.  
Ceterum puto, legibus nostratum tam barbaris ipse sanctus Iohannes Paulus II simili sub-murali loco iacere debeat, nam ipse, in ultimo vitae momento, gesticulis automata vitam sui artificialiter sustinentia excludere iussit. Nonne id ut suicidium, ergo peccatum gravissimum contra Deum, a meis papa ipso sanctioribus concivis videri debet?
Coemeterium Niemiroviense quasi in fine mundi positum est. Post murum quem videtis, adesse silvam haud magnam, deinde, 400 metris postea, limitem Rutheniae filo spinoso instructum, quem transgredi nullo modo licet.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz