niedziela, 3 kwietnia 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Indutiae annuntiatae sunt inter agmina Armenorum et Azerorum post duos dies pugnarum in regione Karabachiae Superioris. In pugnis prope vicum Martakert (50 chm ad septentionem ab urbe capitali Karabachiae, Stepanakert) diebus Veneris et Saturni mortui sunt circiter 30 milites.

Mortuus est Imre Kertész, 86 annorum scriptor Iudaeo-Hungarus, qui anno 2002 donatus erat praemio Nobeliano. Maxime noti eius libri sunt: Sors amissa, Preces pro puero numquam nato, Acta K., Diarium ad remos damnati.

Tribunal Internationale Hagense declaravit ducem factionis nationalistarum Serbiae Vojislav Seselj innocentem esse scelerum genocidiique tempore belli in Croatia et Bosnia (1991-95) patratorum, quorum accusatus erat.

Urbs antiqua Palmyra, praeterito anno capta et valde deleta a bellatoribus Civitatis Islamicae, denuo expugnata est agminibus exercitus regiminis praesidis Baszar el-Asad, nuntiavit ministerium rerum externarum Russorum (Russi socii sunt praesidis el-Asad).

Cruci fixus mortuus est die Parasceves sacerdos Austriacus ordinis salesianorum Thomas Uzhunnalila, antea abductus ab islamistis in Iemenia – nuntiavit pater cardinalis Salzburgensis Christoph Schönborn.

Ob ictum tromocratae-suicidae necati sunt saltem 65 incolae urbis Pachistanicae Lahore, 300 sauciati sunt. Ictus in hortis publicis patratus est tribus urbis, ubi societas localis Christiana habitat. Inter mortuos multas adesse mulieres puerosque.

In bombardatione aeria Americanorum necatum esse vicarium ducis Civitatis Islamicae Abdel Rahman al-Kaduli, nuntiavit secretarius defensionis USA Ashton Carter.

Olim dux Serborum Bosniae & Hercegovinae Radovan Karadzic damnatus est ab iudicibus Tribunalis Hagensis in 40 carceris annos propter homicidia tempore belli civilis Bosniensis (1992-95) perpetrata. Praesertim reus esse pronuntiatus est Karadzic genocidii plus quam 8 milium incolarum urbis Srebrenica.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz