sobota, 2 kwietnia 2016

O tempora, o mures! (nuntius Thomae-Ioachimis Vulpeculae/Fuchs)

Quomodo numerus epistularum ad gregem Latinum datarum augeatur
Salvēte, sodālēs!
Quōmodo augeātur numerus litterārum, quae ad gregem Latīnē loquentium dentur, dēlīberātis.
Egō, sī sodālis eius gregis essem, multīs epistulīs tot et tantās contrōversiās iocandī causā excitārem, ut multī īra incēnsī ferē cottīdiē litterās ad gregem vestrum darent.
Haec sunt prōposita mea novissima: Quī pastā vermiculātā vēscētur, is post mortem in paradīsum perveniet. Quī Antium petet, glaciēscet. Muscae *drosophilae, quae in culīnā meā circumvolitant, *Hungaricē numerandī sunt. Egō post mortem figūra *cummea erō. *Donaldus *Trump vir fortis atque ācer est. Domī meae lārva appārēbit. Rūpēs *planētoīdēs in Arabiam dēcidet et *islāmum opprimet. *Putīnus, imperātor *Russiae, M. Ulpiō Trāiānō similis est. Templa *islāmica ā vermibus rapidīs (Britannicē: "tremors") suffodientur. Mūrēs porcellī, quī omnium animālium edācissimī atque vorācissimī sunt, omnium holerum dēvorandōrum causā coniūrātiōnem contrā cellās penāriās fēcērunt: Ō tempora! Ō mūrēs!
Haec argūmenta omnīnō īnsulsa atque inepta multīs verbīs atque iīsdem Latīnīs explānābō, sī sodālis gregis vestrī factus erō.
Bene valēte et rīdēte!
Thōmās vester, *īnsulsifex maximus

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz