wtorek, 12 kwietnia 2016

De utilitate merdarum (II)

I. Hodie cum cane ambulando allocutus sum puellam quandam canem suam cursu citato sequentem. Respondit se timere ne canis merdas in spinetis nobis proximis latentes comederet.
- Merdas? - rogavi miratus. - Hic? (Scio enim hoc in loco homines tecto carentes deesse.)
- Ita - respondit puella.
Nam, explanavit, aura in dies calidiore, matres cum parvulis ambulantes iis in spinetis cacare sinere.
Quam merdam infantium maxime canis eius (femina, sicut et mea canis) manducare amat.
Mea, diis sit gratia, non tantopere difficilis hoc in sensu est - ut dixi heri, ter aut quater ei merdam comedisse contigit per duos praeteritos annos. Aut... fortasse callidior est oculis meis? (=edit plus quam video).
II. Ceterum, de merdis cogitanti in mentem venit memoria stercoris bubulorum (yak) in oppidis Tibetanorum, stercoris scilicet statim a pueris de via capti. Nam sunt stercora bubulorum alimenta ignis maximi in Tibeto momenti.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz