sobota, 9 grudnia 2017

Detector Maciejewski et vaccae, quae veritatem produnt

Nomen Vaccae cum personae detectoris a me creati dedi, putavi id solum ad tarditatem mentis eius spectare. Nunc tamen aliquid aliud in memoriam revenit...
Cum ante 6-7 annos munus mihi investigatoris erat in agentura speculatoria oeconomica domini N., habuimus ibi "detectorem verum", nomine, ni fallor, Maciejewski (sine dubio fallor, sed nuncupetur iam ita), qui ut solus nostrum (quoad scio) pistolium secum portabat atque rebus aderat vero criminalibus (ubi, scilicet, sanguis fluere interdum solebat). Nos ceteri, plerumque olim-diurnarii, sola documenta studebamus, Maciejewski autem in situ criminibus instabat.
Non magna societas (pro dolor!) mihi cum eo erat (homo fuit, ut ita dicam, sui-retentus), sed semel occasio mihi erat cum detectore verba longius facere, nam in cena sollemni ob 50 annos expletos vitae domini N. ad eandem mensam ego et Maciejewski cum uxore sedebamus. (Tunc mihi adhuc vinum bibere licuit.)
De quibus rebus locuti simus, non bene memini. Praeter unam. Rogavi, utrum umquam in labore suo cladem accepisset, i.e. ab homine a se clam investigato recognitus esset. Respondit ita, semel, tempore cum possessorem quendam praedii boarii investigabat, at, ut praedium id iniret, simulavit se esse emptorem vaccarum. Mendacium tamen statim se manifestavit, postquam rogatus de aliqua re technica a praedii possessore condufisset Maciejewski vaccas "lactarias" cum "carnariis", i.e. quae aluntur aut ad lac, aut ad carnem habendam, nam hae et illae non eaedem sunt (quod factum multis, etiam mihi, tam evidens detector noster, mirum in modum, nescivit). Possessor praedii ita dixit Maciejewski "citum vale", portam domus "hospiti" monstrans.
Nonne unde fortasse nomen Vaccae detectori meo? At, si ita... lactarius an carnarius est? Certe carnarius, carnificinas investigat.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz