piątek, 24 czerwca 2016

Vale, Britannia!

Hoc die historico non possum, quominus citem poetam Vindobonensem Martinum Zythophilum:
"Heus, Europa, uale!" clamant gaudentque Britanni,
libertate frui se quia posse putant.
necnon opinionem ante multos annos prolatam prof. Noam Chomsky, qui praeter artem linguisticam politologiam quoque colit ac notus est praesertim sua castigatione Americanorum; de Britannia autem dixit, tempore tunc adhuc belli frigidi, plus minusve talia:
Britanniam esse maximam navem planigeram (i.e. quae aeronaves vehit), quam USA in litoribus Europae tenent. (...) Independentiam Britannorum a regimine Vasintotniense esse plus minusve eius generis ut independentia Ucrainae ab Unione Sovietica.
Num Americani gaudiunt hodie hanc navim planigeram aliquantulum sibi propius adduxisse? Dubio. Licet theoriae coniurationis mundanae fautores credant USA gaudere omni damno Europaeorum, ne aemula sibi par UE creascat.  
At in ianuam post Britannos iam pulsant plebis scitum apud se habendi cupidi: Caledones, Hiberni Septentrionales, Francogalli, Itali et Batavi.
Cave Europa, ne in continente quoque aliquid tibi voluntate populi eripiatur.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz