niedziela, 19 czerwca 2016

Num vero numquam eandem amnem intramus?

Uxor mea hodie mane ruri (in nostro praedio "Lithuaniensi") legit acta hebdomadalia localia, ubi de historia potionum Coca-Cola et Pepsi-Cola scribebatur. Animadvertit uxor me de eadem re scripsisse ante nonnullos menses in actis gastronomicis Varsoviensibus "Culina" (ubi pseudonymo utens de historia ciborum etc. unoquoque mense scribo). Animadvertit id cum oculus suus in verbum 'vinum Marianum' incidisset, de quo locuti olim ambo sumus. Legit mihi tunc uxor voce magna totam symbolam. Inveni scriptorem (actorum localium) generaliter recte - mea sententia - scripsisse, licet in nonnullis punctis eum libenter correxerim. Tunc, in fine symbolae, vidimus... nomen meum (i.e. pseudonymum) ut nomen auctoris - re cautius inspecta vidi symbolam citationem plenam fuisse symbolae meae, sine ullis mutationibus. Quod lege fecerunt diurnarii locales, nam "Culina", non ego, est possessor iuris divulgandi et sine scientia & consensu auctoris licet ei symbolas meas alibi divulgare. Huic rei minime reclamo. Doleo tamen me meipsius verba primo visu omnino non recognasse atque... corrigere voluisse!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz