niedziela, 12 czerwca 2016

Nuntii Iconoclastae ad praeteritam septimanam spectantes

Secundum novissimam demoscopiam ephemeridis "The Independent", fautores Brexitus decem centesimis partibus crebriores esse quam volentes Britanniam in Unione Europaea mansuram (illi enim 55% indagatorum constituunt, hi 45%). Alia autem eodem tempore divulgata demoscopia (actorum hebdomadalium "Observer") monstrat fautores Unionis inter cives Britannos plures (44%) esse quam osores (42%).

Praestantia tantum 40 milium suffragiorum superavit candidatus factionis liberalis Pedro Pablo Kuczynski filiam pristini praesidis Peruviae Keiko Fujimori in electione praesidiali.

Carissima a mense Octobri praeteriti anni sunt pretia petrolei, quae hodie plus quam 2% creverunt. Petroleum generis "Brent" e fundo Maris Septentrionalis exhaustum venum it 52,70 USD per dolium.

Post ictum terroristicum Vernicolli (Tel Aviv) in foro holitorio patratum, quo quattuor homines mortui sunt, magistratus Israeliani prohibuerunt civibus Autonomiae Palaestinae Israeliam intrare spatio mensis ramadan.

Tenilusori Russae Mariae Szarapova duos proximos annos non licebit certaminibus teniludii adesse propter usum ab ea substantiae stimulatoriae nomine meldonium.

Saltem 11 homines (inter quos 7 biocolytae) mortui sunt, 36 autem sauciati, ob tromocraticam displosionem pyroboli in veteri parte Constantinopolis.

Coloniae Agrippinae fures furati sunt reliquia sacra Iohannis Pauli II, i.e. pannum gutta sanguinis sancti papae madidum. Qui pannus in capsula positus tenebatur ab anno 2013 adfixus uni parietum ecclesiae cathedralis.

Morbo Parkinsoniano mortuus est 74 annorum Muhammad Ali, clarissimus pugil temporis nostri. 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz