środa, 15 czerwca 2016

De exclusione electronica (seu digitali) meipsius?

Cum uxore de exclusione electronica (ut dicitur) nostrorum nonnullorum familiarium provectioris aetatis loquebamur. Tunc subito...
Uxor: Tu quoque paululum mihi exclusus videris...
Ego: Ego??? Totum diem ante computatrum dego!
U.: Sed, exempli gratia, magnetoscopio nostro vix uti scis.
E.: Ita, sed... Tot claves sunt ibi premendae! Cur non possumus habere televisorium uno cum premendi loco, ut res erant ante 30 annos? Ceterum scis me cinemata odisse. Libros legere malo.
U.: Neque applicationes ullas in sophophonum tuum ex interreti importas...
E.: Sed cui usui mihi hae applicationes? Ceterum, cui usui mihi sophophonum ipsum? Nemo mihi telephonat...
U.: Sophophonum plus quam telephonulum est, computatrum parvum...
E.: Sed ego per totum diem ante magnum computatrum sedeo.
U.: Nescis, verbi gratia, telephonulo utens confirmare tesseras aerias (Anglice check-in). Quod in itineribus impedimenti haud parvi est.
E.: Ita, sed... scis me tantopere itinerari timere: morbos extraneos, furta, tabernarios dolosos, taxiraedarios philargyros... Ut verum dicam, non opinor electronicam exclusionem me in qualibet re impedientem!

1 komentarz:

  1. Qui excluditur a rebus electronicis, ipse rebus humanioribus magis amplectitur. Non enim nisi nugæ per instrumenta televisifica, telephonica, televiventia ad nos veniunt.

    OdpowiedzUsuń