środa, 15 czerwca 2016

De pedifolii certamine (2)

Amica nostra clam tesseras emit sibi maritoque sui ad drama quoddam classicum in theatro spectandum. Nam scit maritum theatromaniacum esse. Pro dolor spectaculum spectandum erat praeterito die Solis, cum Poloni primo sibi ludo in certamine Europae pedifolii lusituri erant. At est maritus amicae nostrae theatromaniacus, sed fautor pediludii est quoque.
Rem solvere ita decreverunt: in theatrum ire, nam ludus pedifolii bis in televisione datur - altera vice iis qui tempore primae emissionis televisoriis adesse non potuerunt. Ergo media in nocte spectabit maritus certamen quasi id tempore vero haberetur. Sola una diffiicultas erat prohibere, ne quis marito effectum lusus primum diceret. Ne id fieret, disiunxit maritus telephonulum. Sed frustra: ecce tempore intercapedinis dramatis spectatorum quisdam scaenam ascendit et: Volo vos scire, concives amatissimi - in microphonium ait - nostros portam Hibernorum violasse!

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz