czwartek, 23 lutego 2017

700 annos dentes mederi solebat, nunc a dolentibus peregrinatoribus rete protegitur

Arbor tilia 700 annos nata in Silesiaco oppido Cielętniki credebatur crediturque potestatem habere contra morbos dentium. Ob hanc famam talibus morbis dolentes ad arborem veniebant ut preces dicerent si non recte ad arborem (quod nimis paganum esset) tunc ad vicinam statuam sanctae Apoloniae, patronae stomatologorum (quod rite catholici sine peccato faciunt).
Difficultas tamen in eo nuper erat, quod peregrini praeter preces dictas solebant corticem tiliae comedere, corrodentes arborem tantopere, ut in summo vitae periculo caudex esset. Magistratus decreverunt ergo tiliam circumdatum iri rete metallica, ut his annis in Polonia saepe videmus in ripis amnium arbores hoc modo contra dentes castorum protectas – nuntiant acta diurna "Życie Częstochowy".
Tilia oppidi Cielętniki est alitudine 31 metrorum, circuitu 11 metrorum. Usque nuper contra peregrinos eam rodentes protegebatur bitumine, quo caudex oblinebatur. Non satis id tamen erat volentibus dentes suos sanari.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz