sobota, 25 lutego 2017

Deus ex machina, sive de colonello Andrews

Meus privatus "deus ex machina" - id est symbolon auxilii omnino inopinati - nominatur colonellus Andrews et est praefectus militum Nigerianorum.
Erat annus 2008, ego munus exercebam diurnarii-translatoris apud agenturam Reuterianam Varsoviae. Uno die habuimus difficultatem cum re quadam apprehenda, quae spectabat ad condicionem politicam Nigeriae - ni fallor, agebatur de ictibus bellatorum clandestinorum in petroductum, quo petroleum Nigeriense vehitur in portum Harcourt. Tunc photographus noster, nomine Petrus (Piotr) Andrews, continuo nobis intricatam Nigeriae condicionem politicam, oeconomicam necnon ethnicam ad amussim explanavit.
Obstupuimus. Photographum Polonum docere diurnarios Reuterianos de rebus Nigerianis? Di boni! Certe scivimus Petri patrem ex Anglia aut fortasse Canada esse oriundum, ipsum Petrum per nonnullos annos in Canada vixisse, sed... unde ei tam bona scientia rerum Africanarum?
Tunc, intuens nos omnino stupefactos, Petrus voce explanatoria dixit:
- Pater meus erat colonellus exercitus Nigeriani...
Ut deinde didicimus, Petri pater Anglus erat in Nigeria, colonia Britannica, habitans; ipse Petrus ibi est anno 1961 natus. Andrews pater praefectus militum Britannorum fuerat, at anno 1960, cum Nigeria civitas sui iuris facta est, decrevit se non Londinium repetiturum sed remansurum in Nigeria, in novo exercitu Nigeriano stipendia merendo. Ita factum est.
Iam antea colonellus Andrews aliquo in loco convenit mulierem Polonam, quam uxorem duxit. Haec mater erat Petri. Ut puer maxima e parte in Polonia Petrus cum matre degebat; de patre nescio - puto eum porro, ad tempus quoddam, in Nigeria mansisse.
Rebus ita stantibus non est tam mirum photographum Polonum rerum Nigerianarum peritissimum esse. Tunc autem, in aedibus Reuterianis Varsoviae, nemo id expectabat.    

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz