wtorek, 14 lutego 2017

Renascentia artis cinematographicae

Cum K. caneque nostra ambulabamus die Solis per nive tecta suburbia Varsoviae, usque oppidum Falenica, olim a Iudaeis habitata. Hic in aedibus stationis ferroviariae adest cinemateum, id est locus ubi cinemata (pelliculae cinematographicae) spectantur. Miratus sum videns sat magnum numerum hominum iuvenum cinemateum intrantium ad cinema quoddam a se visendum. Putavi enim in annos minorem minoremque numerum hominum cinematea adire, pelliculis domi usu discis compactis aut per interrete spectatis.
Ut K., quae est negotiatrix in disciplina agens diurnaria, polygraphica necnon paululum quoque cinematographica (nam negotiatio eius possesstrix est actionum catenae cinematum), explanavit, spatio ultimorum duorum annorum condicionem cinematum in Polonia, sed quoque toto in mundo, multo meliorem factam esse.
- Homines denuo coeperunt cinemata adire ac nemo scit phaenomeni illius causam - dixit, addens concives nostros quoque coepisse pelliculas Polonas necnon aliarum terrarum tertiarum (i.e. non-USA) visere; antea enim solum Hollywoodiana cinemata spectabantur.  
Si tam bene subito disciplina cinematographica se habet, fortasse - puto - quoque artem diurnariam renatum iri? Necnon mercatum librorum?
Ego enim sine pelliculis facile vivo, sine autem actis diurnis librisque vivere non possum.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz