środa, 22 lutego 2017

Iter circum terram pretio 130 librarum Britannicarum

Aut rectius non iter, sed... navis velifera, qua nauta rude donatus (=emeritus, rudiarius) Russus 70 annos natus Eugenius (Ievgeni) Gvozdev spatio trium annorum terram circumivit. Pecuniam ad veram navem sibi emendam non habuit, ipse coepit ergo struere talem omni ex materia, qua potiri posset. Ipso loco ad struendum navem longitudine 3,6 metrorum carebat, struxit eam ita in maeniano sui parvi habitaculi Makhatskalae (est urbs ad Mare Caspium spectans). Debemus explanare omnia haec acta esse annis nonagenariis XX saeculi, tempore sc. cladis ordinis Sovietici, cum multarum mercium pretia in Russia adhuc non mercatu libero sed a magistratibus definirentur - in dollaria aut libras Britannicas translatae merces hae valorem parvissimum habuerunt.
Anno 1999 navis nomine "Said" ('amicus' Arabice) ab amico Eugenii in portum Ponti Euxini autoplaustro gratis vecta est. Gratis quoque obtinebat Gvozdev in via sui marina ab aliis nautis adversus eum natantibus chartas geographicas marium, quae hi modo emensi erant. Nullis instrumentis electronicis, ne telephono aut radiophono quidem navis instructa erat, sed ea utens Gvozdev - qui habuit secum tantum sextantem plasticeum atque acum magneticam (=compassum) simplicem - contigit usque annum 2003 terram circumnavigare.
Pro dolor, alterum iter marinum, quod anno 2008 Gvozdev coepit, infelix ei erat - mense Ianuario in procella feroce prope oram Calabriae nauta hic impavidus vitam amisit.
(E libro Nici Comptonis "Cur nautae natare nesciant")      
Post scriptum: Modo legi biogramma Gvozdev in Vicipaedia Russica, quod paululum differt a fabula supra data:
https://ru.wikipedia.org/wiki/%D0%93%D0%B2%D0%BE%D0%B7%D0%B4%D1%91%D0%B2,_%D0%95%D0%B2%D0%B3%D0%B5%D0%BD%D0%B8%D0%B9_%D0%90%D0%BB%D0%B5%D0%BA%D1%81%D0%B0%D0%BD%D0%B4%D1%80%D0%BE%D0%B2%D0%B8%D1%87
Cum credo versionem Vicipaediae verisimiliorem esse quam librum N. Comptonis, cras addam meo scripto nonnulla necessaria additamenta correctionesve. Quarum correctionum maximi momenti esse Gvozdev contigit duo (non unum) itinera circum terram perficere ac demum tempore tertius vitam amisit.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz