wtorek, 28 lutego 2017

Salarium minimum omnibus praebitum

Mense Iunio 2016 r. Helveti plebis scitu reiecerunt legem praebentem omnibus civibus salarium menstruum minimum. Si lex lata esset, quisque adultus Helvetus unoquoque mense acciperet 2.500 francos Helveticos, etiam si nihil muneris exerceret atque in lectulo spatio totius diei iaceret. In Francogallia candidatus socialistarum ad munus praesidis civitatis, Benoit Hamon, vult salarium omnibus praebitum institutum iri valore 700 euronibus. In Britannia similia consilia habet Factio Laboristarum. Non esse tamen salarium omnibus praebitum propositum solum factionum sinistrae partis: in India de simili lege cogitat minister primarius Narendra Modi, qui dux est regentis terram coalitionis nationalistarum; simile salarium regimini suadet introducere liberalis grex analytica (think tank) Generation Libre.
Multi autem huic ideae reclamant, nam moraliter iniustum esset – ut dicunt – hominem nihil negotii exercentem eandem fere pecuniam obtinere ut vir mulierve tarde laborans.
Solam rationem, quae probare videtur salarium minimum omnibus praebitum, esse tempus hodiernum – cum enim aeram digitalem intramus, saepius saepiusque labor noster a robotoribus perficitur. Rebus ita stantibus post nonnulla decennia permultis hominibus - sint in sui disciplina peritissimi atque in labore laboriosissimi - munus verisimiliter deerit. At pecunia quadam homines hi ad vitam sustentandam indigebunt.  

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz